라틴어 문장 검색

tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 706:3)
iam prope erat ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 707:1)
multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 48:1)
pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:2)
hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 130:1)
haec Volscio clamitante adeo concitati homines sunt ut multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 150:2)
sed ibi plurimum profectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 161:1)
prae ardore impetuque tantae rei sensus non pervenit ad militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 204:3)
ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:1)
inde effuse fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat, cum ad id spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte victoriae fruitur territos caedendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 246:1)
ulteriusque ventum foret - adeo exarserant animis - ni velut dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 323:1)
propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 374:1)
tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam componendasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 573:1)
adortusque nec omnes dum eductos, nec qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 668:1)
non sustinebunt impetum, et nunc cunctantur magis quam resistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 678:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION