라틴어 문장 검색

et quia Iudaei et sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장41)
sacerdos quaeritur a quibusdam, quae sit haec sacerdos, quia illam accipi volunt, quae supra dicta est tamquam ficta a Didone:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5093)
Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 15:3)
ivnonis anus templique sacerdos ordo est, ut 'Iunonis templi anus sacerdos'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4191)
postea abscedentibus Graecis cum vellent sacrificare Neptuno, Laocoon Thymbraei Apollinis sacerdos sorte ductus est, ut solet fieri cum deest sacerdos certus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2012)
sane sciendum cupencum Sabinorum lingua sacerdotem vocari, ut apud Romanos flaminem et pontificem, sacerdotem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5387)
rex et sacerdos maiorum enim haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos, vel pontifex:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 8010)
hev vatum ignarae mentes non sacerdotes vituperat quasi nescios futurorum, sed vim amantis exprimit, et inde vituperat sacerdotes, qui admonuerunt non credituram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 651)
ivvat monstratque sacerdos et 'iuvat' συμφέρει, hoc est et voluntas mihi est, et sacerdos hoc praecipit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4981)
Alia caussa sunt scandala sacerdotum, cum eo res redeat quo S. Bernardus, non est iam dicere, ut populus, sic sacerdos, quia nec sic populos, ut sacerdos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:33)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: " Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장33)
in eo clivo eas cum L. Albinius de plebe homo conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam quae inutilis bello urbe excedebat salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 446:1)
cum mos esset, sacerdotem Argivam iunctis bubus ire ad templa Iunonis, et sollemni die boves non inveniren- tur - pestilentia enim quae per Atticam, ut diximus, trans- ierat, universa consumpserat - , duo sacerdotis filii, Cleobis et Bito, matrem, subeuntes iugum, ad templa duxere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5328)

SEARCH

MENU NAVIGATION