라틴어 문장 검색

Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in quo iacuerat ipse, litus expulerat.
(세네카, 행복론, Liber IV 179:1)
" Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem ;
(세네카, 행복론, Liber V 80:1)
prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.
(세네카, 행복론, Liber VI 2:8)
Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.
(세네카, 행복론, Liber VI 186:1)
parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum singulorum succedunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:3)
Nunc profecto consentire decebat ad aequum bonumque expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur, pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere et vitia diuturno abusa regno dare tandem felici ac puro saeculo locum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 5:1)
" Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:5)
Alios excidia urbium suarum hostilibus armis elapsos in aliena spoliatos suis expulerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:2)
ille unde expulerat, eiectus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 45:5)
Hic, qui te expulit, non ipse per annos decem continuos patria caruit ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:5)
In expulso virtutem ostendit, in amisso prudentiam ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:3)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
L. Bibuli, melioris quam fortioris viri, duo simul filii interfecti sunt, Aegyptio quidem militi ludibrio habiti, ut non minus ipsa orbitate auctor eius digna res lacrimis esset.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:1)
Errantem per agros ignorantia viae melius est ad rectum iter admovere quam expellere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 86:3)
Is cum iratus duci iussisset eum, qui ex commeatu sine commilitone redierat, quasi interfecisset quem non exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum non dedit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 110:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION