라틴어 문장 검색

tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentis, alia dicentis ac significantis dissimulatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:5)
ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:10)
Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:2)
oculi sunt, quorum tum intentione, tum remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso orationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:3)
cuius in infinita quaestione ordo idem fere quem exposui locorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:3)
C. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:3)
C. Expone deinceps quae ipsius orationis verborumque praecepta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:1)
Nativa ea, quae significata sunt sensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:7)
Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:2)
ex verbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 1:3)
C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:1)
contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:7)
si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:5)
C. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de facti appellatione quaeruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:1)
C. Agesis ergo, quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION