라틴어 문장 검색

Quaero, inquit, utrum simplex an multiplex cibus digestu sit facilior:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:2)
Adeo constat quam facilis digestu sit uniformis alimonia, ut ei, vel cum infirma est natura, sufficiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 6:2)
Qui simplicem cibum sumit facile quo suco corpus eius vel gravetur vel iuvetur usu docente cognoscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:1)
Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit, et ita fit ut noxa, cuius causa deprehensa sit, facile vitetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:2)
Ait enim pecudes simplici uti cibo, et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:2)
quando morbus, antequam in homines posset inrepere, facilius captis pecoribus incubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 10:2)
cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:2)
Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit et fit dilutius, nec facile crebri sedem ferit fortitudine eius extincta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 17:3)
Unde et haec aetas ad flexum fit difficilior, quod est indicium siccitatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 19:2)
Tu vero, Symmache, frustra opinaris frigidam mulierum esse naturam, quam ego calidiorem virili, si tibi volenti erit, facile probabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 2:2)
Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens et quicquid grave erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 1:3)
Inde hoc genus cibi difficile digeritur, unde putas ei digestionem ante provisam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:2)
vento nimio abies aut quercus avellitur, cannam nulla facile frangit procella.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:2)
Ut enim concedam tibi praeter capillos in homine aliquid esse sine sensu, quod non facile persuasu est, tamen cur sensus omnes paulo ante dixisti a cerebro ministrari, cum cerebro non inesse sensum ipse fatearis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 9:3)
contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod φλέγμα vocitatur, sed fit illis cita canities:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION