라틴어 문장 검색

Quibusdam tamen videtur, nonnulla ipsum facere posse alio modo quam faciat, sed eum tamen semper eligere eum modum faciendi, qui convenientior sit. Quod etiam penitus a ratione dissidet, ut videlicet inconvenientiori modo possit facere quam faciat, vel inconvenientiorem modum eligere, et convenientiorem dimittere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:16)
Potuit incarnari olim, quod modo non potest, cum nullatenus id fieri modo conveniat, et sic potentiam habuit olim quam modo non habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:5)
Potest facere aliquo tempore quod alio facere non potest, duobus modis intelligi valet, uno quidem ut illa determinatio temporis ad facere applicetur, alio falso, si ad posse ipsa conjungatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:8)
Etsi enim scivit olim me nasciturum esse, ne tamen sciat me nasciturum esse, non tamen ideo olim aliquid scivit quod modo non sciat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:5)
sed id de nativitate mea nunc etiam scit, quod sciebat antequam fieret, licet et tunc et nunc hanc ejus scientiam diversis verbis exprimi oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:6)
sic et idem de eadem nativitate mea nunc quoque vult quod tunc voluit, ut videlicet tunc fieret, quando eam fieri ab aeterno voluit et scivit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:9)
Et attende, quod sicuti cum dicimus, Deus scit modo id factum esse, vel vult modo id factum esse;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:10)
Potest quippe quod dico, Deus scit modo id factum esse, modo illud tam ad scit quam ad factum esse referri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:12)
Ex eo profecto concedendum esset quod illud quoque quandoque scit, quandoque etiam non scit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:1)
Non enim cum dicitur per successionem temporis, Deus incarnatur, et Deus incarnatus est, diversa quae fecerit ostendimus, sed pro eodem quod semel fecerit, ista dicuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:7)
Unde et de ipso scriptum est, quod completis operibus suis, quae sex diebus operatus est, septimo requievit (Gen. II, 2), hoc est ab operando cessavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:2)
quod ad illum substantiae motum praecipuum, quae a philosophis generatio dicitur, pertinere videtur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:7)
Id quippe solum quod locale est, localiter moveri potest, vel localiter alicubi teneri, sicut est corpus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:10)
Id quippe solum quod locale est, localiter moveri potest, vel localiter alicubi teneri, sicut est corpus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:16)
Id quippe solum quod locale est, localiter moveri potest, vel localiter alicubi teneri, sicut est corpus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION