라틴어 문장 검색

illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum gloriosas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 69:3)
nec hoc ille non vidit, sed verborum magnificentia est et gloria delectatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:3)
gloriosa ostentatio in constituendo summo bono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 93:2)
non perfecti autem homines et tamen ingeniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis et similitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 93:5)
Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:1)
Est autem in hoc genere molestum, quod in maximis animis splendidissimisque ingeniis plerumque exsistunt honoris, imperii, potentiae, gloriae cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:7)
Cum vero de imperio decertatur belloque quaeritur gloria, causas omnino subesse tamen oportet easdem, quas dixi paulo ante iustas causas esse bellorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:1)
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:2)
Sunt autem multi, et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis, quod aliis largiantur, iique arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri, si locupletent eos quacumque ratione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 58:1)
Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur, facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:4)
Declaratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas quoque videmus ornatu fere militari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:8)
Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:4)
Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat principemque se esse mavult quam videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:2)
Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:4)
qui locus est sane lubricus, quod vix invenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION