라틴어 문장 검색

nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus omnemque artem, quae latere in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 159:1)
utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit, quidam tanquam iussi sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 186:2)
illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 205:3)
namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 206:1)
qualis est ille, vis videndi et eloquendi de rebus civilibus sibi cum quadam persuasione et quodam corporis et eorum, quae dicet, pronuntiatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 231:3)
nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius fortasse rationis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 264:1)
cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικη` vocatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 313:1)
aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae dicitur, qualis saltatio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 313:2)
aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam appellamus, qualis est pictura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 314:1)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
nisi forte non ex mutuatantes demonstrativum vocant, id sequuntur, quod ac quale sit demonstrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 61:4)
omnis autem oratio constat ex iis, significantur, et iis, quale signicant, id est rebus et verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 65:1)
quale sit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:5)
quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique, qualis sit cuiusque rei natura, quaeri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 112:4)
Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 119:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION