라틴어 문장 검색

Quorum ab oratoris iudicio dilectus nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:4)
exsilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:2)
qua facie quidem sit aut ubi habitet, ne quaerendum quidem est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:8)
hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Caelu/m nitescere, a/rbores fronde/scere, Vite/s laetificae pa/mpinis pube/scere, Rami/ bacarum ube/rtate incurve/scere, Segete/s largiri fru/ges, florere o/mnia, Fonte/s scatere, herbis pra/ta convesti/rier, tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda, hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum cultorem atque ho- minis utilitati agros omnis et maria parentia - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 68:1)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
Haec e/ Tartarea te/nebrica abstractu/m plaga Trici/pitem eduxit Hy/dra generatu/m canem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:4)
hanc dicant sane naturalem, dum aegritudinis nomen absit grave taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:2)
quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:1)
cum quidam etiam disputent ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versari in oculorum ulla iucunditate, ut ea, quae gustemus olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:5)
Si Ellipseos latus transversum multo majus sit quam latus rectum, & motus corporis prope verticem Ellipseos desideretur, (qui casus in Theoria Cometarum incidit,) educere licet e puncto G rectam GI axi AB perpendicularem, & in ea ratione ad GK quam habet area AVPS ad rectangulum AK × AS;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 24:1)
De puncto Y educatur recta YZ Tangenti perpendicularis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 44:4)
Sit BSKL superficies curva, T corpus in ea revolvens, STtR Trajectoria quam corpus in eadem describit, S initium Trajectoriae, OMNK axis superficiei curvae, TN recta a corpore in axem perpendicularis, OP huic parallela & aequalis a puncto O quod in axe datur educta, AP vestigium Trajectoriae a puncto P in lineae volubilis OP plano AOP descriptum, A vestigii initium puncto S respondens, TC recta a corpore ad centrum ducta;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 55:1)
ibi ā dextrā habitāverat Scylla, quae comitēs Ulixis rapuerat vivōsque ēderat;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat21)
tecum habita:
(페르시우스, 풍자, satire 434)
Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION