라틴어 문장 검색

Sacra celebritas est vel cum sacrificia dis offeruntur vel cum dies divinis epula­tionibus celebratur vel cum ludi in honorem aguntur deorum vel cum feriae observantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 4:1)
Colitur etiam apud Lacedaemonios simulachrum Liberi patris hasta insigne, non thyrso:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:1)
vel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum, quem Neuton cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae solis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 20:2)
Namque simulachrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur vim caeli in radiis esse solis qui demittuntur in terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:2)
Adargatidis simulachrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecunque terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:3)
Nunc hora nos ammonet ut honore vestro haec mensa dignetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:3)
nos honorem dei cuius hoc festum est nullo admixtu voluptatis augemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:2)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
Non est intermittendus sermo eius quem Catonis honori dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:1)
Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum Terra tene, colui vestros si semper honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:2)
In quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:5)
Sic fatus meritos aris mactabat honores, Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:5)
Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemptor deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:1)
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:3)
Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita voluntate cum ad coenam invitaverunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION