라틴어 문장 검색

rusticum nec Romanum imperium mo- vet, id est ad ambitum cogit, nec barbarorum regna peritura:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4983)
non enim Romano male dixit imperio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4984)
licet alii dictum hoc velint ex generali venire sententia, quod omnis magnitudo imperii periculis subiacet, unde etiam Iuvenalis ait "ad generum Cereris sine caede et sanguine pauci descendunt reges et sicca morte tyranni".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4985)
maximum enim imperium Etruscorum in Italia fuit, ut ait Livius, ab Alpibus usque ad fretum Siculum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5334)
non meo ingenio, sed tuo fretus imperio ad hoc carmen accessi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 422)
Pacuvius "quoniam ille interiit, imperium Calefo transmissum est".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4362)
"Inde adeo per universa imperia, provincias, oppida videmus singulos sacrorum ritus gentiles habere et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium, universa Romanos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:2)
"Sic eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitus occupavit, sic imperium suum ultra solis vias et ipsius oceani limites propagavit, dum exercent in armis virtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium capti colunt deos, quos alius iam sprevissct iratos, et per Gallorum acies mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati, dum captis in hostilibus moenibus adhuc ferociente victoria numina victa venerantur, dum undique hospites deos quaerunt et suos faciunt, dum aras extruunt etiam ignotis numinibus et Manibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:3)
"Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:12)
"quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utique de caelo."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:13)
"Omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:15)
"Generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:17)
"Tu in caelo summam potestatem dividi credas et scindi veri illius ac divini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum nec principium habere nec terminum, qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:20)
"Theophrastus etiam variat, alias mundo, alias menti divinae tribuens principatum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:24)
"At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum non tam virtute quam religione et pietate pollerent."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION