라틴어 문장 검색

pugnas referunt hostisque suasque, inque vices adita atque exhausta pericula saepe commemorare iuvat, - quid enim loqueretur Achilles, aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:6)
Ut satis inlaesos miranti praebuit artus, nunc age, ait Caeneus, nostro tua corpora ferro temptemus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:14)
ipse etiam flens invitusque sacerdos praebita coniecto rupit praecordia ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:2)
atra favilla volat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:2)
Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos, talibus adloquitur, referens suspiria, dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:8)
Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est, antemnis apta ferendis, sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 73:3)
Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:23)
prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:4)
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, nec, nisi perdideris alium, placare voracis et male morati poteris ieiunia ventris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:9)
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura cultro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest, aut alite vesci, cui dedit ipse cibos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:3)
"Sis, o pulcherrime, visus utiliter populosque iuves tua sacra colentes !"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:9)
solis quoque tristis imago lurida sollicitis praebebat lumina terris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:2)
non ita se nobis praebet Fortuna secundam, ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 128)
scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, tempore sic duro est inspicienda fides, dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno, indelibatas cuncta sequuntur opes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 57)
tamen hunc sua facta referri et se materiam carminis esse iuvat, cumque Gigantei memorantur proelia belli, credibile est laetum laudibus esse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION