라틴어 문장 검색

et Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 536:1)
caedes inde magis quam pugna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 549:2)
ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 193:1)
vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit, caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 243:1)
secundum Hieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat vociferatumque ferociter parentandum regi sanguine coniuratorum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 266:1)
se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 291:1)
afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 314:1)
et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 327:1)
caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 343:2)
ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quove eos ageret nova atque insolita libertas opperiens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 351:1)
deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 370:2)
legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est neque mandasse sese Syracusanis ut pacem pro se cum Romanis facerent, neque teneri alienis foederibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 376:2)
caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 383:1)
nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium expectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 387:1)
Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 391:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION