라틴어 문장 검색

sed membra virum terrena relinquunt, exuiturque animus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권435)
ipsae horrent, si quando pectore ab alto emergunt, volucres immensaque membra iacentis spectant, dum miserae crescunt in pabula fibrae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권6)
diffugiunt famuli, et regem solatur haruspex, ipse instaurari sacrum male fortis agique imperat, et magnos ficto premit ore timores, qualis ubi implicitum Tirynthius ossibus ignem sensit et Oetaeas membris accedere vestes, vota incepta tamen libataque tura ferebat durus adhuc patiensque mali;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권103)
"exsilio rebusque exercita egenis membra vides;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권294)
nec certa facultas noscere, quem miseri vitent calcentve cruorem, at quibus est inlaesa domus vacuique doloris, aut deserta vagi Danaum tentoria lustrant immittuntque faces, aut - quae post bella facultas 3 - quaerunt, dispersus iaceat quo pulvere Tydeus, an rapti pateat specus auguris, aut ubi divum hostis, an aetheriae vivant per membra favillae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권15)
"tuque, oro, veni, si manibus ulla effigies errantque animae post membra solutae, tu mihi pande vias, tuaque ipse ad funera deduc, si merui!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권125)
Admonet adtonitam fidus meminisse Creontis altor et occulto submittere lampada furto, regina Argolicas modo formidata per urbes, votum immane procis spesque augustissima gentis, nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo, sola per offensus armorum et lubrica tabo gramina, non tenebras, non circumfusa tremiscens concilia umbrarum atque animas sua membra gementes saepe gradu caeco ferrum calcataque tela dissimulat, solusque labor vitasse iacentes, dum funus putat omne suum, visuque sagaci rimatur positos et corpora prona supinat incumbens, queriturque parum lucentibus astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권129)
"mea membra tenes, mea funera plangis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권182)
ut sanies purgata vado membrisque reversus mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt oscula;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권203)
A(vi)gilia sunt membra cursoribus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A43)
Parcendum est improbandis civibus, non aliter quam membris languentibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P2)
At nunc in feminis prae auro nullum leve est membrum, prae vino nullum liberum est osculum, repudium vero iam et votum est, quasi matrimonii fructus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 5:3)
Minus autem et illi faciunt qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:3)
At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 4:2)
Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur,1 in aliquo loco casus invenimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION