라틴어 문장 검색

Huic igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates noverat, nullo modo videri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:4)
Itaque talis vir non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit, quod non audeat praedicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:5)
Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)
qui omnia recta et honesta neglegunt, dum modo potentiam consequantur, nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cuius ipse audacia potens esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:2)
Nam quanto pluris ei regi putas, qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset civitatemque non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem servire sibi coëgisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:7)
Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:1)
At stulte, qui non modo non censuerit captivos remittendos, verum etiam dissuaserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 130:1)
Id autem non modo [non] summum malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate philosophi affirmant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:3)
Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas, et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:1)
Atque in his tamen tribus generibus, quoquo modo possunt, non incallide tergiversantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:1)
etiam temperantiam inducunt non facillime illi quidem, sed tamen quoquo modo possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:5)
Quod cum faciemus - si modo id ipsum adsequemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:7)
cetera si non didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo, si modo ad eum erunt delata et ei tradita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 69:2)
sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum, contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non adhibeantur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantum modo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 73:1)
sed, cum cotidie mecum haberem homines doctissimos, eos fere ipsos, qui abs te modo sunt nominati, cum hoc nescio quo modo apud eos increbruisset, me in causis maioribus sicuti te solere versari, pro se quisque ut poterat de officio et de ratione oratoris disputabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 82:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION