라틴어 문장 검색

Regulum captum ad ea quae in senatu Romae dixit, suadens ne captivi cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse, venenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim veneno contabesceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 2:2)
Verbum quoque ipsum puto, quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod videatur esse verum et integrum et incorruptum retineamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 9:1)
Scriptum est autem purum putum, non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis quae inscripta est Δι`σ Παῖδεσ οἱ Γέροντεσ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 11:1)
Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 6:1)
Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 5:1)
Idcirco veteres quoque nostri exempla pro maximis gravissimisque poenis dicebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:2)
Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 12:2)
et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VI2)
Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quaerendum putasset quod videret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 4:1)
Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 12:2)
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 8:1)
Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 9:1)
Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 12:1)
quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:3)
Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse visum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION