라틴어 문장 검색

Et incidit in illos timor et tremor, et non erat homo, qui maneret contra faciem proximi sui adhuc, sed effusi simul fugiebant in omnem viam campi et montanae.
그리하여 공포와 전율에 사로잡힌 그들은, 옆 사람을 기다릴 사이도 없이 한꺼번에 몰려 나가 산길과 들길로 닥치는 대로 달아났다. (불가타 성경, 유딧기, 15장2)
Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, nec filii Titanum percusserunt illum, nec alti gigantes superposuerunt se illi, sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit illum.
그들의 영웅이 젊은이들 손에 쓰러진 것도 아니고 장사들이 그를 쳐 죽인 것도 아니며 키 큰 거인들이 그에게 달려든 것도 아니다. 므라리의 딸 유딧이 미모로 그를 꼼짝 못하게 만든 것이다. (불가타 성경, 유딧기, 16장6)
Tibi serviat omnis creatura tua, quoniam dixisti, et facta sunt, misisti spiritum tuum, et aedificata sunt, et non est qui resistat voci tuae.
당신께서 말씀하시자 생겨났으니 모든 조물은 당신을 섬겨야 합니다. 당신께서 영을 보내시니 그것들이 지어졌습니다. 당신의 목소리에 거역할 자 하나도 없습니다. (불가타 성경, 유딧기, 16장14)
et multi concupierunt eam, et non cognovit vir illam omnibus diebus vitae eius, ex qua die mortuus est Manasses maritus illius et appositus est ad populum suum.
유딧을 탐내는 사람들이 많았지만, 그의 남편 므나쎄가 죽어서 선조들 곁으로 간 때부터 유딧이 살아 있는 동안 내내, 어떠한 남자도 유딧과 관계하지 못하였다. (불가타 성경, 유딧기, 16장22)
Et non fuit adhuc, qui in timorem mitteret filios Israel in diebus Iudith et post mortem eius diebus multis.
유딧이 살아 있을 때는 물론 그가 죽은 뒤에도 오랫동안, 이스라엘 자손들을 위협하는 자가 더 이상 없었다. (불가타 성경, 유딧기, 16장25)
Dixitque Dominus ad eum: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ".
주님께서 사탄에게 말씀하셨다. “너는 나의 종 욥을 눈여겨보았느냐? 그와 같이 흠 없고 올곧으며 하느님을 경외하고 악을 멀리하는 사람은 땅 위에 다시 없다.” (불가타 성경, 욥기, 1장8)
In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
이 모든 일을 당하고도 욥은 죄를 짓지 않고 하느님께 부당한 행동을 하지 않았다. (불가타 성경, 욥기, 1장22)
Et dixit Dominus ad Satan: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra ".
주님께서 사탄에게 말씀하셨다. “너는 나의 종 욥을 눈여겨보았느냐? 그와 같이 흠 없고 올곧으며 하느님을 경외하고 악을 멀리하는 사람은 땅 위에 다시 없다. 그는 아직도 자기의 흠 없는 마음을 굳게 지키고 있다. 너는 까닭 없이 그를 파멸시키도록 나를 부추긴 것이다.” (불가타 성경, 욥기, 2장3)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum.
그들이 멀리서 눈을 들었을 때 그를 알아볼 수조차 없었다. 그래서 그들은 목 놓아 울며, 저마다 겉옷을 찢고 먼지를 위로 날려 머리에 뿌렸다. (불가타 성경, 욥기, 2장12)
Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus.
그 밤은 흑암이 잡아채어 한 해 어느 날에도 끼이지 말고 달수에도 들지 말았으면. (불가타 성경, 욥기, 3장6)
Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
그 밤은 새벽 별들도 어둠으로 남아 빛을 기다려도 부질없고 여명의 햇살을 보지도 말았으면. (불가타 성경, 욥기, 3장9)
quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
그 밤이 내 모태의 문을 닫지 않아 내 눈에서 고통을 감추지 못하였구나. (불가타 성경, 욥기, 3장10)
Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris.
포로들이 함께 평온히 지내며 감독관의 호령도 들리지 않는 곳. (불가타 성경, 욥기, 3장18)
Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;
그들은 죽음을 기다리건만, 숨겨진 보물보다 더 찾아 헤매건만 오지 않는구나. (불가타 성경, 욥기, 3장21)
Leo periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.
수사자는 사냥거리 없어 스러져 가고 암사자의 새끼들은 흩어져 버린다네. (불가타 성경, 욥기, 4장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION