라틴어 문장 검색

hanc nempe, quae sacratum praeferre nomen ausa imam petit gehennam Christo perempta vero.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum24)
corpus licet fatiscens iaceat recline paulum, Christum tamen sub ipso meditabimur sopore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum35)
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris, quem partus alvi virginalis protulit, adesto castis, Christe, parsimoniis, festumque nostrum rex serenus aspice, ieiuniorum dum litamus victimam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium1)
placet frementem publicis ieiuniis placare Christum;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium40)
hoc nos sequamur quisque nunc pro viribus, quod consecrati tu magister dogmatis tuis dedisti, Christe, sectatoribus, ut, cum vorandi vicerit libidinem, late triumphet imperator spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium56)
Christe, servorum regimen tuorum, mollibus qui nos moderans habenis leniter frenas, facilique saeptos lege coerces, ipse cum portans onus inpeditum corporis duros tuleris labores, maior exemplis famulos remisso dogmate palpas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium1)
Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia, hunc Camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae1)
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus infulatus concinebat voce, chorda et tympano, spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae2)
suetus antro bustuali sub catenis frendere, mentis inpos, efferatis percitus furoribus prosilit fuitque supplex, Christum adesse ut senserat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae29)
clausus aurium meatus et sonorum nescius purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula, vocibus capax fruendis ac susurris pervius.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae35)
fervens habitavit in istis Sapientia principe Christo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti35)
Christusne terris nascitur, qui lucis auget tramitem?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias2)
stragem sed istam non tulit Christus cadentum gentium, inpune ne forsan sui Patris periret fabrica, mortale corpus induit, ut excitato corpore mortis catenam frangeret, hominemque portaret Patri.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias13)
Quicumque Christum quaeritis, oculos in altum tollite:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae1)
salvete, flores martyrum, quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit, ceu turbo nascentes rosas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae36)

SEARCH

MENU NAVIGATION