라틴어 문장 검색

Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장5)
interea parentes aut parui liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장13)
Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장72)
Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장92)
hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, numquid perdidisset, " Omnia," inquit, " bona mea mecum sunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 18:2)
Non pro mea adhuc sed pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia, ut liber, sed ut inter liberos viverem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:3)
Non est ergo, quod ex illo voto vetere parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:2)
inter execrationes parentum crevimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:6)
Quaedam, ut nostris videtur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:3)
Nemo enim patriam quia magna est amat, sed quia sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:5)
Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:2)
Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:3)
Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 36:1)
gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 37:3)
Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION