라틴어 문장 검색

qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
neque enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiritalium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, nunc scilicet tibi a partibus meis arida ieiunantis linguae stipula crepitabunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:2)
at te nascentem gremio mea prima recepit Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro reptasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam120)
hoc mallet nasci Cytherea profundo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci33)
Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo incurvata vadis redit inde cacumine recto ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris1)
huc ades et genium templis nascentibus infer, non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi nec formidatus Nemees ager antraque poscunt Thracia nee Pharii polluta altaria regis, sed felix simplexque domus fraudumque malarum inscia et hospitibus superis dignissima sedes, pone truces arcus agmenque immite pharetrae et regum multo perfusum sanguine robur, instratumque umeris dimitte ingentibus hostem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis13)
Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras libamenta tuli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis67)
"sic tempora nasci, sic annos intrare decet, da gaudia fastis continua:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici8)
Est locus, ante urbem qua primum nascitur ingens Appia quaque Italo gemitus Almone Cybebe ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnes, hic te Sidonio velatam molliter ostro eximius coniunx - nec enim fumantia busta clamoremque rogi potuit perferre - beato composuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam83)
dicentem talia nascens lux monet ingentemque iubent adsurgere curae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권306)
Sordidius multo vivimus quam nascimur.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S18)
Turpis inopia est, quae nascitur de gloria.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T9)
Mage fidus heres nascitur quam scribitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 323)
Mutare quod non possis, ut natum est, feras.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 370)
Pudor doceri non potest, nasci potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 510)

SEARCH

MENU NAVIGATION