라틴어 문장 검색

"Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saevientis accesserat, et fani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:10)
quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:2)
quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:1)
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:3)
sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:1)
ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam proxime accedunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 49:3)
accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:1)
non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:2)
multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 119:1)
Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet ad forensem - pleraeque enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장2)
Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis iratus accesserat, ab ipsa re publica est interfectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:4)
Manus extrema non accessit operibus eius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:5)
Quod idcirco posui ut dicendi Latine prima maturitas in qua aetate exstitisset posset notari et intellegeretur iam ad summum paene esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia, a iure civili, ab historia fuisset instructior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:8)
Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:1)
Sed ita totus errat ut in eodem sermone dicat in senatum se Caesare consule non accedere et id dicat ipso consule exiens e senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION