라틴어 문장 검색

discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos quando in nocturna trepidatione coituros?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 6:3)
Adservari transfuga iusso duces convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut regionem monstratam declinent equitemque periculum edoceant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 43:1)
propere igitur Polydamanta mittit qui regi et periculum ostenderet et, quid fieri iuberet, consuleret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 7:2)
Maximum tamen periculum adibant, quos maxime tuebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 29:1)
Sed nullum hoc die maius periculum adiit quam, dum copias reducit in castra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 23:1)
Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo quam spreto.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 25:1)
Rex extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 28:2)
quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:1)
Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus intrare se et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato terrore retineret ad propius periculum conversurum agmen:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 17:1)
Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam haud tolerabili vini cupiditate foedavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 2:1)
Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 2:1)
Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque, quae manentibus instarent pericula, ostentans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 14:1)
At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exequi statuunt regni cupiditate accensi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 1:1)
Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 15:1)
Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION