라틴어 문장 검색

id vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae favent, dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 260:1)
visa legato maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 48:1)
interea ipse impetus hostium sustinet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 48:2)
cuius in imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 87:1)
crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 185:1)
ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 259:1)
nec diutius sustineri potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 277:2)
Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 389:1)
deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans quid ultra moror inquit familiare fatum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 399:3)
nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 417:1)
nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot iam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 596:1)
primis ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 627:1)
omnis enim ferme via praeceps angusta lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent haerere adfixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 368:1)
at enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 414:1)
Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION