라틴어 문장 검색

et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:5)
Hi sunt propter quos oculi clamore exprimantur, fremitu iudiciorum basilicae resonent, evocati ex longinquis regionibus iudices sedeant iudicaturi, utrius iustior avaritia sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 193:2)
" Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:6)
Respice post te quantum latissimarum regionum pateat, quantum populorum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 48:3)
aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem dabunt convictusque et liberalior potio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:3)
'Quid enim est mali mutare regiones ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 106:6)
Quis hic locus, quae regio, quae mundi plaga?
(세네카, Hercules Furens 17:1)
quis me locus, quae regio, quae mundi plaga defendet aut quas mater in latebras agar ubique per te nota?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:28)
non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet, non laeva cordi regio, non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus:
(세네카, 오이디푸스 5:26)
Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 11:11)
regione quicquid impia cessat loci
(세네카, Thyestes 22:1)
Quaenam ista regio est?
(세네카, Thyestes 641:1)
arcana in imo regio secessu iacet,
(세네카, Thyestes 664:1)
Troia qua flagret regione, monstrans
(세네카, Troades 1081:1)
quis te locus, quae regio seducta, invia tuto reponet?
(세네카, Troades 516:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION