라틴어 문장 검색

atque constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 169:3)
praeterea, ne iis, quae vera esse constabit, adversa sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 179:3)
sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:3)
In iis quoque adhuc, qui constiterint sibi, vitandae insidiae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:4)
pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)
omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 78:1)
sunt enim, qui illud prius dicant, pluresque invenias in ea opinione, ut id demum, quod pugna constat, enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 96:2)
ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 99:2)
praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 107:1)
partes incertas esse, ut Quibus constet respublica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 157:2)
si constet corruptum illud esse indicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 162:4)
cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 200:1)
centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 205:5)
constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam data;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 206:2)
nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem non fuisse constabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 252:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION