라틴어 문장 검색

ut sanies purgata vado membrisque reversus mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt oscula;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권203)
A(vi)gilia sunt membra cursoribus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A43)
Parcendum est improbandis civibus, non aliter quam membris languentibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P2)
At nunc in feminis prae auro nullum leve est membrum, prae vino nullum liberum est osculum, repudium vero iam et votum est, quasi matrimonii fructus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 5:3)
Minus autem et illi faciunt qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:3)
At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 4:2)
Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur,1 in aliquo loco casus invenimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:4)
Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:7)
arbitrans oportunum, ut membra sanctorum ex diuersis regionibus collecta, quos pares meritis receperat caelum, sepulchri quoque unius teneret hospitium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:8)
quapropter et captiuus erat, et pugnabat igitur legi mentis, cui lex, quae in membris est, repugnabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 11:3)
Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro, Qui innumeris semper uiuit ubique bonis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:2)
in quo, cum post multas preces ac lacrimas ad Dominum pro statu ecclesiae fusas ad quiescendum membra posuisset, atque obdormisset, apparuit ei beatissimus apostolorum princeps, et multo illum tempore secretae noctis flagellis artioribus afficiens sciscitabatur apostolica districtione, quare gregem, quem sibi ipse crediderat, relinqueret, uel cui pastorum oues Christi in medio luporum positas fugiens ipse dimitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.3)
quibus uidelicet artificium humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:19)
quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:4)
Surge, inquit, intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION