라틴어 문장 검색

Suffecisset hoc solum nostrae ultioni, quod vacua exinde possessio inmundis spiritibus pateret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 9:2)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
inquit, quod tam lucidi uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestat!
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:18)
Tetenderunt ergo ei egrotanti tentorium ad occidentalem ecclesiae partem, ita ut ipsum tentorium parieti hereret ecclesiae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.6)
Unde merito mouit haec quaestio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis uocabulo, in uacuum currerent aut cucurrissent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:7)
Cum uero praefata Christi famula Torctgyd tres adhuc annos post obitum dominae in hac uita teneretur, in tantum ea, quam praediximus, infirmitate decocta est, ut uix ossibus hereret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:6)
Scio autem certissime, quia non diu uacuus remanebit locus ille, qui tanta miraculi caelestis gratia sacratus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:10)
Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis Haesura in nostro tela gerit latere.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 108)
haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 159:1)
Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 171:2)
Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant Prisci Latini;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 351:1)
ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus inpacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:3)
prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio quam adprobante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 472:1)
avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem volneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:5)
quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere virum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION