라틴어 문장 검색

eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 91:1)
ergo 'rivos deducere' non est novum negotium, et potest hoc ad illud referri "quique paludis collectum umorem bibula deducit harena". sane quae feriae a quo genere hominum vel quibus diebus observentur, vel quae festis diebus fieri per- missa sint, siquis scire desiderat, libros pontificales legat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 27011)
ut rivorum inductionem sic accipiamus, per fossam vel pratum purgatum deducere, id est emittere, quoniam cautum in libris sacris est "feriis denicalibus aquam in pratum ducere nisi le- gitimam non licet, ceteris feriis omnes aquas licet deducere". ergo hic, ut aliquibus videtur, 'deducere' purgare est et sordes emittere, quae praecludant aquam, ideo quia a pontificibus, ut novum fieri non permittitur feriis, ita vetus purgari permittitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2709)
Postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque singulis coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni, Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates amplissimas constituit Ephesum, Miletum, Myunta, (quae olim ab aqua est devorata;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장7)
Nam eodem modo diabolus suis militibus et post eum ire volentibus dulcia proponit atque suavia et eos quodam modo reddit de impunitate ac longa vita securos, postmodum praemio sui ducatus accepto, id est peccatorum eis aere firmiter obligatis, ad insidiarum eos loca deducit, id est ad mortem, ubi daemonum hostiles hominibus insidiae praeparantur, et eos in hostium derelinquit insidiis et cum hostibus spolia partitur et praedam, quia ipsos suae fraudis ingeniis ad Tartara et [cum] daemonum potestatem deductos cum aliis Tartareis potestatibus statutis poenis affligit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION