라틴어 문장 검색

Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:4)
non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:4)
Cum uero semper aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:2)
Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:1)
Si uero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:1)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 11:1)
Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 5:1)
Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 2:3)
Neque tamen fas non est nihil cucurbitulam agere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:1)
Semper autem ubi scalpellus admouetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:3)
Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, siue manu siue medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 11:1)
De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, iam explicui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 39:1)
Neque uero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 9:1)
idemque umor * clystere intus agetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:7)
Idem umor rosa mixtus in ipsum uulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION