라틴어 문장 검색

aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetudine nec hebetem nec rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 248:2)
imiteturque illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:3)
cetera, quae conlegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio atque munere seiuncta esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 262:2)
nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in eis artibus, de quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum esse visum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 3:3)
Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:3)
Sed sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit inludi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 10:3)
Hic postea quam adriserunt, 'res mihi videtur esse' inquit 'facultate praeclara, arte mediocris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:1)
ars enim earum rerum est, quae sciuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:2)
'Ut igitur de ipso genere sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam, sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum voluntates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:1)
Huius rei scientiam si quis volet magnam quandam artem esse dicere, non repugnabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:2)
nunc hoc propono, quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse perfecto oratore praeclarius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 33:3)
Nam si qua est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:2)
sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non, si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est huius unius proprium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:5)
Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis putanda est eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 38:1)
in qua quia vis magna est in hominum ingeniis, eo multi etiam sine doctrina aliquid omnium generum atque artium consequuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION