라틴어 문장 검색

itemque Cornelius Celsus, qui finem rhetorices ait dicere persuasibiliter in dubia civili materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 231:1)
qualis est ille, vis videndi et eloquendi de rebus civilibus sibi cum quadam persuasione et quodam corporis et eorum, quae dicet, pronuntiatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 231:3)
Socrates autem seu Plato quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τοῦτον το`ν τρόπον, ὁ`ν ὑμεῖσ πολιτεύεσθε, veram autem et honestam intelligit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 236:1)
excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam civilium officiorum putaverunt, si scientiam virtutem iudicant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 245:2)
sed anguste intra civiles quaestiones coercent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 245:3)
, non obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et credibiliter;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 245:4)
equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemnestram;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 272:1)
equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 324:1)
quidam civiles quaestiones;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 335:3)
infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 69:3)
Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut controversam in personarum finitarum complexu;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 82:2)
Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 101:3)
artem ludicram exercuisti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 102:2)
non exercui artem ludicram;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 102:4)
quid sit artem ludicram exercere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 102:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION