라틴어 문장 검색

et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 312)
aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri, scribentem mediis Hadria vidit aquis, aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, alteraque est nostrae sumpta carina fugae, quod facerem versus inter fera murmura ponti, Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 112)
ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1102)
vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae sumite plebeiae carmina nostra manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 143)
nunc ego Medeae vellem frenare dracones, quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua, nunc ego iactandas optarem sumere pennas, sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 82)
interea tacito passu labentibus annis liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris cum lato purpura clavo, et studium nobis, quod fuit ante, manet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1014)
quis te mala sumere cogit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 138)
aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 139)
mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit, affectusque animi, qui fuit ante, manet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 25)
vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae, haec eadem sumpto quisque rogate mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 314)
passibus ambiguis Fortuna volubilis errat et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo laeta venit, vultus modo sumit acerbos, et tantum constans in levitate sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 89)
siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est, inque suos volui cogere verba pedes, carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis, digna sui domini tempore, digna loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1213)
Initium sumentes ab hac descriptione, quaedam iterum argumenta tractabimus quae e traditione Iudaea Christiana manant, ut congruentius nostrum de ambitu officium reddamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:4)
17. Considerationes theologicae vel philosophicae de condicione humani generis et mundi haberi possunt sicut nuntium repetitum et vacuum, si non iterantur, initio sumpto a comparatione cum circumstantiis aetatis nostrae, in hoc quod nondum pro historia humani generis editum est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 25:1)
Vivunt et ratiocinantur a commoditate sumentes initium cuiusdam progressionis vitaeque qualitatis, quae maiori mundi parti populorum praesto non sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION