라틴어 문장 검색

qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:3)
apud prudentes enim homines et in maxima re publica summa cum gloria belli domique versatos cum loquar, non committam, ut non sit inlustrior illa ipsa res, de qua disputem, quam oratio mea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:7)
adde avaritiam, adde imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:2)
Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:1)
quam opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine eximia virtutis gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:2)
Cuius excellens in re militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo bella indicerentur, quod per se iustissime inventum sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque inpium iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:2)
Deinde equitatum ad hunc morem constituit, qui usque adhuc est retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium et Lucerum mutare, cum cuperet, nomina, quod auctor ei summa augur gloria Attus Navius non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:1)
num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:7)
8.11.1 Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 14:2)
22.824 principem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi exhiberetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 16:6)
Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 2:4)
a quibus expectare gloriam certe nullam potestis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 2:6)
quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 5:3)
Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo [non] aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 2:1)
Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION