라틴어 문장 검색

Domini Jay legationem, ultimam cum Britannis pacem servandi rationem, merito, duxit Washingtonius, foederisque, modo cum Britannis icti, rejectionem belli praenunciam proculdubio fore probe cognovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.48)
" Libertatis in terra natus, quum libertatis bona adhuc juvenis didicerim, simulque arduo ac diutino memet, eam defendendi causa, bello implicuerim, magno me gaudio ac laetitia semper afficit, cum gentem quamvis servitute oppressam, libertatis signa explicantem conspicio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.23)
" Tametsi mala multa et gravia, quae nos inter et nationes exteras extiterunt, jam omnino superata et praeterita sint, summo, tamen, dolore me afficit, vos certiores faciendi necessitudinem ingratam mihi impositam esse, rempublicam Gallicam naves nostras, in India occidentali, aliisque plurimis in locis, capere, et condemnare, non secus ac si bellum duas inter gentes geratur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.42)
neque, tamen, bellum nobis Gallos indicturos, vereor.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.46)
Damna, et dedecora, non bellum, nobis inferre, exoptant."
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.47)
attamen, a Gallis, civitates foederatas Americanas bello petitum iri, haud credidit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.50)
et saepenumero dixisse fertur, " Quum Americanos exercitum scripsisse, et arma, pro salute et libertate, cepisse, a Gallis cognitum fuerit, Gallos (quamvis fortuna dulci ebrii, rebusque secundis elati,) bellum et certamen omne cum Americanis illico detrectaturos esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.51)
Rebus omnibus, tandem confectis, quarum causa exercitibus Americanis praepositus fuerat, gladium in vomerem convertit, bellumque pace laetissime commutavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.24)
Cum patria charissima eum ad se dandos tumultus, bellumque sibi imminens ad propulsandum et avertendum, vocaret;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.26)
utque, denique, idonea a Congressu parentur, quibus plane manifestum fiat, Congressum, virum bello, pace, civiumque animis primum, honore summo afficere velle.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.37)
Britanniae magnae, res injustas petenti, legationibus magis quam bello satisfecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.160)
Galliae, item, moderatoribus insanis, nec bellum nec pacem minabatur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.161)
at, seu bellum, seu pax inciderit, paratus semper fuit, prout populi magni magistratum summum, tali in re, condecuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.162)
Praesidis Americani officio fungens, gentes omnes in pace amicas, in bello inimicas esse voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.164)
Quum bellum apertum cum Britannis gerere necessitate dira cogerentur Americani, summo consensu omnium, quorum interfuit, qui exercitui Americano praeesset, electus fuit Washingtonus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION