라틴어 문장 검색

Id quippe solum quod locale est, localiter moveri potest, vel localiter alicubi teneri, sicut est corpus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:12)
Id quippe solum quod locale est, localiter moveri potest, vel localiter alicubi teneri, sicut est corpus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:14)
Nam etsi longas manus reges habere dicantur, eo quod potentiam suam in longinquis exerceant locis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:9)
Sicut ergo anima in corpore per substantiam suam magis quam per positionem localem dicitur esse, eo scilicet quod per propriae vigorem substantiae ipsum vivificet ac moveat, ac ne in putredinem dissolvatur custodiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:11)
Denique quod objectum est Deum fuisse mutatum cum homo factus est, ut aliud fieret quam prius esset, ac sic motum illum maximum substantiae incurrisset, quae generatio dicitur, facile eum refelli si sensum magis verborum quam verba pensemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:1)
Non enim quod spiritale, corporeum fieri potest, sed in illa unione personae Christi, in quo simul divinitas Verbi, et anima et caro;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:3)
Quod et ipse Dominus patenter aperiens dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:7)
Quod diligenter beatus aperiens Athanasius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:2)
Tale est autem quod ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:8)
Quod rursus exponens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:15)
nequaquam cum id accidit, ex libero suo arbitrio assequuntur, quod videlicet non minus contingeret eis etiam nihil inde praemeditantibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:16)
Quamvis enim peccare nequeant, aut a bono quod faciunt minime se retrahere queant, quia non oportet, non ideo tamen id alicujus coactionis necessitate agunt, quod utique si non vellent, nequaquam facere cogerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:3)
Quod et diligenter beatus attendens Augustinus, lib. XXII De civit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:4)
Illud bonum cujus participatione sunt bona caetera, non propter aliud, sed per semetipsum bonum est. Quod divinam etiam providentiam vocamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:13)
Nihil fit quod non ex aliqua providentia saltem divina proveniat, nec tamen ideo penitus eos errare dicimus, qui casu plurima fieri profiteantur, quantum ad nostram, ut dictum est, incertitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION