라틴어 문장 검색

Vita omnis brevis est; ideo immortalitas est mors honesta.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 768)
Virtuti amorem nemo honeste denegat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 798)
quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius novi lupanaris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 3:5)
Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinae de causa aestimate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 17:1)
Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 4:2)
Sint dulcia licebit et grata et simplicia, etiam honesta quaedam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 2:1)
Omnia illic seu fortia seu honesta seu sonora seu canora seu subtilia perinde habe ac stillicidia mellis de lucunculo venenato nec tanti gulam facias voluptatis quanti periculum per suavitatem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 2:4)
vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 49:1)
ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 484:1)
ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 243:3)
nec posse, cum hostes prope ad portas essent, bello praeverti se quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, neque patribus satis decorum per metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum fortunis consuluisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 260:1)
pater virginis, L. Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiaeque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 467:3)
quod ad se attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 537:2)
victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 790:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION