라틴어 문장 검색

quamvis enim sim clade miseranda obruta, expulsa supplex sola deserta, undique adflicta, quondam nobili falsi patre avoque clarum Sole deduxi genus.
(세네카, 메데아 4:40)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
Capite supplicium lues, clarum priusquam Phoebus attollat diem nisi cedis Isthmo.
(세네카, 메데아 5:25)
surgit Titan radiante coma mundoque diem reddit clarum, age.
(세네카, 옥타비아 1:2)
odit genitos sanguine claro, spernit superos hominesque simul, nec fortunam capit ipse suam quam dedit illi per scelus ingens infanda parens, licet ingratum dirae pudeat munere matris hoc imperium cepisse, licet tantum munus morte rependat, feret hunc titulum post fata tamen femina longo semper in aevo.
(세네카, 옥타비아 2:10)
caedes, doli, regni cupido, sanguinis clari sitis;
(세네카, 옥타비아 3:4)
Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare, orbi quietem, saeculo pacem suo.
(세네카, 옥타비아 7:37)
servare cives principi et patriae graves, claro tumentes genere quae dementia est, cum liceat una voce suspectos sibi mori iubere?
(세네카, 옥타비아 8:2)
Teneris in annis haud satis clara est fides, pudore victus cum tegit flammas amor.
(세네카, 옥타비아 8:20)
ubi Romani vis est populi, fregit claros quae saepe duces, dedit in victae leges patriae, fasces dignis civibus olim, iussit bellum pacemque, feras gentes domuit, captos reges carcere clausit?
(세네카, 옥타비아 10:13)
fax illa, quam secuta es, Augustae manu praelata clarum nomen invidia tibi partum ominatur.
(세네카, 옥타비아 11:19)
quaecumque claro marmore effigies stetit aut aere fulgens, ora Poppaeae gerens, afflicta vulgi manibus et saevo iacet eversa ferro;
(세네카, 옥타비아 12:8)
ille ferocem iussit Achillem pulsare lyram, fregit Danaos, fregit Atridem, regna evertit Priami, claras diruit urbes:
(세네카, 옥타비아 12:17)
tu mihi primum tot natorum memoranda parens, nata Agrippae, nurus Augusti, Caesaris uxor, cuius nomen clarum toto fulsit in orbe, utero totiens enixa gravi pignora pacis, mox exilium verbera, saevas passa catenas, funera, luctus, tandem letum cruciata diu.
(세네카, 옥타비아 14:16)
adestne clarus anguine ac factis Creo an aeger animus falsa pro veris videt?
(세네카, 오이디푸스 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION