라틴어 문장 검색

his sumptis licet insolens potestas pravum iudicet inrogetque mortem, inpasti licet inruant leones, nos semper Dominum Patrem fatentes in te, Christe Deus, loquemur unum, constanterque tuam crucem feremus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum38)
servit enim mundus, non iudicat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2281)
illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.19)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
"appello ab ista, perfide, ad Christum meum crudelitate, non metu mortis tremens, sed ut probetur esse nil quod iudicas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1342)
Quia tu Demea haec male iudicas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 238)
te iudico.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 287)
Geta, hominem maximni Preti te esse hodie animo iudicavi meo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 612)
Ego edepol hodie mea quidem sententia Iudico Syrunm fieri esse aequum liberum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 99)
Ad te advenio spem, salutem, auxilium, consilium expetens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 153)
nunc sibi uxorem expetit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 282)
Hanc mihi expetivi, contigit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 233)
Id ita esse vos iam iudicare poteritis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 16)
Verum si incipies, neque pertendes naviter, Atque ubi pati non poteris, cum nemo expetet, Infecta pace, ultro ad eam venies, indicans Te amare et ferre non posse, actum est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 114)
forsitan hic mihi parvam habeat fidem, Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2199)

SEARCH

MENU NAVIGATION