라틴어 문장 검색

Quare omne rus tanquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere in urbem et reportare collo vel dorso commode potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 3:4)
Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque oportebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:3)
Vrbem Romam a principio reges habuere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장1)
neque satis conpertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장8)
urbem ipsam magnifico ornatu;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장12)
et Drusus non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장8)
igitur audito fine Augusti vernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciviae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes animos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장8)
Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed velut in urbe victa facies gemitusque ac planctus etiam militum auris oraque advertere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장1)
Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis plana urbis stagnaverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장1)
qua haesitatione postremo eo provectus est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장8)
Post finem Phraatis et sequentium regum ob internas caedis venere in urbem legati a primoribus Parthis, qui Vononem vetustissimum liberorum eius accirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장1)
quotiens per urbes incederet, lecticae gestamine fastuque erga patrias epulas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장9)
Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장1)
iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장2)
ille ignarus doli vel, si intellegere crederetur, vim metuens in urbem properat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION