라틴어 문장 검색

dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 3:3)
Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 7:2)
Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficillimam sum-movere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 2:1)
quae tamen omnia corporea constare necessest natura, quoniam sensus inpellere possunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:17)
quod si non esset, nulla ratione moveri res possent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:5)
at nunc per maria ac terras sublimaque caeli multa modis multis varia ratione moveri cernimus ante oculos, quae, si non esset inane, non tam sollicito motu privata carerent quam genita omnino nulla ratione fuissent, undique materies quoniam stipata quiesset.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:8)
sic alias quoque res inter se posse moveri et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:3)
aut igitur motu privandumst corpora quaeque aut esse admixtum dicundumst rebus inane, unde initum primum capiat res quaeque movendi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:7)
nam corpora sunt et inane, haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:2)
namque eadem caelum mare terras flumina solem constituunt, eadem fruges arbusta animantis, verum aliis alioque modo commixta moventur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:19)
sic a principiis ascendit motus et exit paulatim nostros ad sensus, ut moveantur illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:20)
nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu viribus alterius magnis magnoque coactu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:18)
Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum, quod movet et varios sensus expromere cogit, ex insensilibus ne credas sensile gigni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:1)
cetera pars animae per totum dissita corpus paret et ad numen mentis momenque movetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:5)
namque movetur aqua et tantillo momine flutat, quippe volubilibus parvisque creata figuris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION