라틴어 문장 검색

Frangebat radios humili iam pronus Olympo Phoebus et Oceani penetrabile litus anhelis promittebat equis, cum se scopulosa levavit Scyros;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:9)
accedunt iuxta, et magis indubitata magisque Scyros erat placidique super Tritonia custos litoris, egressi numen venerantur amicae Aetolusque Ithacusque deae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:11)
"causa viae - metuam quid enim tibi cuncta fateri, cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 - explorare aditus invisaque litora Troiae, quidve parent."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:28)
"utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:43)
Solverat Oebalio classem de litore pastor Dardanus incautas blande populatus Amyclas plenaque materni referens praesagia somni culpatum relegebat iter, qua condita ponto fluctibus invisis iam Nereis imperat Helle:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권7)
fervent coeuntia Phrixi litora et angustum dominas non explicat aequor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권11)
"da pellere luctus, nec tibi de tantis placeat me fluctibus unum litus et Iliaci scopulos habitare sepulcri."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권33)
cum visa procul de litore surgens Nereis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권49)
"- sub inania natum Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes, hos abolere metus magici iubet ordine sacri Carpathius vates puerumque sub axe peracto secretis lustrare fretis, ubi litora summa Oceani et genitor tepet inlabentibus astris Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis donaque - sed longum cuncta enumerare vetorque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권58)
hic spretae Myconosque humilisque Seriphos et Lemnos non aequa viris atque hospita Delos gentibus, imbelli nuper Lycomedis ab aula virgineos coetus et litora persona ludo audierat, duros laxantem Aegaeona nexus missa sequi centumque dei numerare catenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권91)
- nullis vada per Neptunia glaucae tantus honos formae nandique potentia nec plus pectoris humani - iubet hos subsistere pleno litore, ne nudae noceant contagia terrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권97)
ipsa dehinc toto resolutum pectore Achillen, qui pueris sopor, Haemonii de rupibus antri ad placidas deportat aquas et iussa tacere litora:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권98)
"litore praecipue portuque arcere memento."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권151)
Digreditur multum cunctata in limine mater, dum repetit monitus arcanaque murmura figit auribus et tacito dat verba novissima vultu, tunc excepta freto longe cervice reflexa abnatat et blandis adfatur litora votis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권159)
quasque ordine gentes litore Abydeno maris alligat unda superni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권170)

SEARCH

MENU NAVIGATION