라틴어 문장 검색

Et, ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo conpilarint bibliothecae veteris auctores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:1)
Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:2)
Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervae conprendere lustra, Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:3)
Sunt alii loci plurimorum versuum quos Maro in opus suum cum paucorum immutatione verborum a veteribus transtulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:1)
Et quia longum est numerosos versus ex utroque transcribere, libros veteres notabo, ut qui volet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:2)
Nemo ex hoc viles putet veteres poetas, quod versus eorum scabri nobis videntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:1)
In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiverit, Furius ut memor et veteris et novae auctorum copiae disseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:2)
Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:3)
si secundum veteres, proiecta porro iacta, ut alibi ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 14:3)
Vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem partem loci summi tegebat, et Lucretius in tertio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 15:4)
auctorum enim veterum audacium secutus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 17:2)
Sed hac licentia largius usi sunt veteres, parcius Maro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 22:1)
Nec non et Punicis Oscisque verbis usi sunt veteres;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:1)
quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:2)
Camuris peregrinum verbum est, id est in se redeuntibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION