라틴어 문장 검색

ceteris urbs Cornus eadem quae ante fugae receptaculum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 556:1)
in permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et vagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenus equites emisit, qui violare quemquam vetiti, tantum ut ab urbe excluderent fuga dissipatos, turmas obiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 5:1)
itaque tantus omnis terror invaserat ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 61:1)
fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 87:1)
et adiuvere captivi, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 193:2)
et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 405:1)
caeduntur Hennenses cavea inclusi coacervanturque non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum alii capita ruerent, et integri sauciis, vivi mortuis incidentes cumularentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 496:1)
inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 497:1)
haec cum Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 521:1)
ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque aviditati addidit, coniugemque eius ac liberos in castra accitos, quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 581:1)
equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam ab senatu actas quod non desperaverit de re publica, cui post fugam ab Cannis per omnes annos prorogatum imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 75:2)
Cannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest nisi quem hostis caedendo fessus reliquit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 81:1)
luce prima volgata per urbem fuga est, missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnis retraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:2)
nec sustinuere impetum Romani, sed ab effusa fuga loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis morabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 153:2)
plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION