라틴어 문장 검색

alia muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 97:2)
deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta revocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 103:2)
et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 147:1)
in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 204:1)
fremebant se foris pro libertate et imperio dimicantes domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter civis libertatem plebis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 241:1)
Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 254:3)
tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 324:1)
auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 538:5)
et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 550:2)
non usquam pecora tuta, non agrestes erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:5)
huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:1)
incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 679:1)
quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:1)
si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 15:1)
is armata iuventute dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION