라틴어 문장 검색

Ipsi vero artifices in se sui magistri figurantes tristitiam, suis silentium indixerant instrumentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:7)
Sertum vero materialiter ex liliis decussatae insertionis connubio fibulatis, sui capitis arriserat ornamentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:7)
Aurei vero sigilli nobilitas, quae ut jaspidum stellabat siderea multitudo, praefatae virginis diescebat in dextera.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:15)
Adolescentularum vero cohors, [0473C] ad itineris solatium et ad obsequiale ministerium, ejus adhaerebat vestigiis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:17)
Aetas vero meridianam [0473D] tendebat ad horam, vitae tamen meridies in nullo pulchritudinis obviabat amori;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:3)
Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:5)
largitatis vero filios famae praeconiis titulatos, benedictionis gratia compensabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:12)
Capillos vero quodam exorbitationis diversiclinio devagantes, inexplicabili intricatione complicitos, inter se crederes litigare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:5)
Superbia vero sacramentali virtutum synodo excommunicationis suspensa charactere, extremae relegationis damnaretur excidio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:9)
In specificationis vero personae idiomatibus, mihi Humilitatis resultavit adventus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:11)
Homines etenim sola humanitatis specie figurati, interius vero belluinae enormitatis deformitate dejecti, quos humanitatis chlamide doleo investisse, a terrenae inhabitationis patrimonio vos exhaeredare conantur, sibi terrenum funditus usurpando dominium, vos ad coeleste domicilium repatriare cogentes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:4)
Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
Hymenaeus vero in praesentiali Naturae conspectu sese genibus arcuatis humilians, destinatae legationi sese fatebatur obnoxium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:2)
Sic quoque prodigalitatis meretricata communitas, mentiendo largitatis profitetur honorem, divitiarumque torrens, paupertatis derivatur in aridum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:12)
Vestes vero opere sequente naturam, hujus vel illius nescientes inopiam, videbantur nunc serenari hyacintho, nunc colore succendi coccineo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION