라틴어 문장 검색

res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 66:3)
unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 69:4)
discunt haec miseri, antequam sciant vitia esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 75:3)
accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 89:1)
iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 149:1)
uni verbo vitium saepius quam virtus inest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:2)
sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 153:1)
interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 154:1)
tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 158:1)
at in eiusdem vitii geminatione mettoeoque Fufetioeo dicens Ennius poetico iure defenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 160:2)
absurdum forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 164:1)
sed nec in carmine vitia dicenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 166:3)
quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit vitium, si h littera est, non nota.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 167:2)
et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 180:1)
remotis igitur omnibus, de quibus supra dixi, vitiis erit illa quae vocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 181:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION