라틴어 문장 검색

non est igitur mundus deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:9)
Quod si mundus universus non est deus, ne stellae quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:12)
homo autem haec quae in mundo sunt efficere non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 25:4)
Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:4)
sic igitur mundum deorum domum existimare debemus". Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum, non quem ad modum docebo a natura conformatum putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:7)
At enim quaerit apud Xenophontem Socrates unde animum arripuerimus si nullus fuerit in mundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 27:1)
nisi vero loqui solem cum luna putamus cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum ut Pythagoras existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 27:3)
ita voltis opinor, nihil esse animal extrinsecus in natura atque mundo praeter ignem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 36:3)
sit sane deus ipse mundus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 40:4)
* videamus ea quae secuntur, primum deorum prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus humanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:1)
ut enim nec domus nec res publica ratione quadam et disciplina dissignata videatur, si in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia peccatis, sic mundi divina in homines moderatio profecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum et malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 86:3)
Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:2)
natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:2)
quae non ea est, quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus, quod domicilium quamque patriam di nobis communem secum dederunt, cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION