라틴어 문장 검색

Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:3)
In isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consueuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 1:2)
Potest autem requiri, quid huic parti proprie uindicandum sit, quia uulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi uindicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:1)
Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:1)
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:1)
Estque inter causas timoris, si sensus in uulnere rodentium non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:4)
Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:4)
Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:4)
ceteris, quae ad uulnera adcommodantur, uti licet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 4:4)
Nam uenter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:5)
Haec ratio curationis longa sed sine dolore est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 8:5)
sed haec dolorem mouent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:2)
Item si ex alia parte uulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:3)
nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:2)
- In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION