라틴어 문장 검색

Marcellum memoria maiorum et preces Caesaris poenae magis quam infamiae exemere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장8)
tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus praesidiis saepsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장4)
ceteris inde adsentientibus Paetus Thrasea, multo cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장7)
at consules perficere decretum senatus non ausi de consensu scripsere Caesari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장2)
quippe Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Rufum ex vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque infamiam in eo secutus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장6)
At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis quibus aliqua honesti cura et familiaritatem eius magis aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita incipit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장1)
'quartus decimus annus est, Caesar, ex quo spei tuae admotus sum, octavus ut imperium obtines:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장2)
igitur accitum eum Caesar operae prioris admonet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장5)
scripseratque Caesari proprio duce opus esse qui Armeniam defenderet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장3)
longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis, rerum vacuas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 8장3)
regressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari satis habuit Caesar, his ferme verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장10)
iturum quippe Romam laturumque novum Caesari decus, non adversis Parthorum rebus supplicem Arsaciden.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장3)
tum placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nec nisi manu Neronis resumere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장4)
Eodem anno Caesar nationes Alpium maritimarum in ius Latii transtulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 32장1)
ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama acciverat, quique Caesarem per honorem aut varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION