라틴어 문장 검색

neque Caesar ullis criminibus aut probris defunctum insectatus est, cum in Blaesum multa foedaque incusavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 7장2)
et erat iuvenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis velut adgnitus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장2)
Domitius et Camillus Scribonianus consulatum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Sur- rentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus an urbem intraret, seu, quia contra destinaverat, speciem venturi simulans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장2)
Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, egit grates benevolentiae patrum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장5)
Exim Cotta Messalinus, saevissimae cuiusque sententiae auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas data arguitur pleraque C. Caesarem quasi incestae virilitatis, et cum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur, novendialem eam cenam dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장1)
Insigne visum est earum Caesaris litterarum initium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장1)
contra Tiberius praecipuos ad scelera increpans admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae sibi scripsisset, suscepitque Cestius accusationem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장5)
ut quisque Seiano intimus ita ad Caesaris amicitiam validus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장6)
non enim Seianum Vulsiniensem set Claudiae et Iuliae domus partem, quas adfinitate occupaverat, tuum, Caesar, generum, tui consulatus socium, tua officia in re publica capessentem colebamus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장10)
de amicitia et officiis idem finis et te, Caesar, et nos absolverit.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장23)
causa offensionis Vistilio fuit, seu composuerat quaedam in Gaium Caesarem ut impudicum, sive ficto habita fides.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장4)
Caesar Pollionis ac Viniciani Scaurique causam ut ipse cum senatu nosceret distulit, datis quibusdam in Scaurum tristibus notis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장10)
quo per discessionem facto misit litteras Caesar, modice tribunum increpans ignarum antiqui moris ob iuventam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장2)
Galba L. Sulla consulibus diu quaesito quos neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instabat virginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장2)
Interea magna vis accusatorum in eos inrupit qui pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Caesaris qua de modo credendi possidendique intra Italiam cavetur, omissam olim, quia privato usui bonum publicum postponitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION